monumenta.ch > Plinius > sectio 194

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 194
{XXXV} pedamentum quidam inter II vites utilius putant statui, et facilius ablaqueantur ita, meliusque est uniiugae vineae, si tamen et ipsi iugo sint vires nec flatu infesta regio. in quadripertita quam proximum oneri adminiculum esse debet, ne tamen inpedimentum sentiat ablaqueatio, cubito abesse non amplius, ablaqueari autem prius quam putari iubent.